Liber Job*

Caput 19: Versus 15

Inquilini domus meae.Id est sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata, jam per officium in conditione tenebaturancillae.Levitarum animae sunt ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi familiarius servientes.Et quasi peregrinus fui, etc.Quia a synagoga non est cognitus; unde et propheta:Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendumJer. 14..Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sedcolonusest creditus:Qui quasi viator ad manendum declinavit,quia paucos ex Judaea abstulit, et ad vocationem gentium pergens iter coeptum peregit.
(* Traductions européennes)